Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.10 | Liv. 9.34.19 (English) | >>Liv. 9.35.1 |
9.34.15nolo ego istam in te modestiam ; ne degeneraueris
a familia imperiosissima [superbissima ]; non die , non
hora citius quam necesse est magistratu abieris , modo ne
excedas finitum tempus .
satis est aut diem aut mensem
censurae adicere ? triennium , inquit , et sex menses ultra
quam licet Aemilia lege censuram geram , et solus geram .
hoc quidem iam regno simile est .
an collegam subrogabis , quem ne in demortui quidem
locum subrogari fas est ?
9.34.18paenitet enim , quod antiquissimum
sollemne et solum ab ipso , cui fit , institutum deo ab
nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium
religiosus censor deduxisti ,
9.34.19gens antiquior originibus urbis
huius , hospitio deorum immortalium sancta , propter te ac
tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est , nisi
uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris , quod
ominari etiam reformidat animus .
urbs eo lustro capta est ,
quo demortuo collega C . Iulio [censore ], L . Papirius Cursor ,
ne abiret magistratu , M . Cornelium Maluginensem collegam
subrogauit .
et quanto modestior illius cupiditas fuit quam
tua , Appi ? nec solus nec ultra finitum lege tempus L .
Papirius censuram gessit ; tamen neminem inuenit qui se
postea auctorem sequeretur ; omnes deinceps censores post
mortem collegae se magistratu abdicarunt .
te nec quod
dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex
nec pudor coercet : uirtutem in superbia , in audacia , in
contemptu deorum hominumque ponis .
ego te , Appi Claudi , pro istius magistratus maiestate ac
uerecundia quem gessisti , non modo manu uiolatum sed ne
uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem ;
9.34.16
9.34.17
9.34.20
9.34.21
9.34.22
9.34.23
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.10 | Liv. 9.34.19 (English) | >>Liv. 9.35.1 |