Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.33.5 Liv. 9.34.5 (English) >>Liv. 9.34.13

9.34.1 haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit, 'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit,

9.34.2nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.

9.34.3haec est eadem familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis comparastis;

9.34.4haec, propter quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit;

9.34.5haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius uestrae libertati.

9.34.6itane tandem, Appi Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit?

9.34.7immo uero omnes sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua.

9.34.8an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum?

9.34.9an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.33.5 Liv. 9.34.5 (English) >>Liv. 9.34.13

Powered by PhiloLogic