Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.24 | Liv. 9.35.7 (English) | >>Liv. 9.36.6 |
9.35.3Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola
freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide ,
ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent
gladios uadentes in hostem .
Romanus contra nunc
tela , nunc saxa , quibus eos adfatim locus ipse armabat ,
ingerere .
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non
uolnerauerant turbarent —neque subire erat facile ad propiorem
9.35.6 pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem
gererent —stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil
tegeret , quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque
et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis
hastati et principes inuadunt .
eum impetum non tulerunt
Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt ; sed
equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus
obtulissent , omisso ad castra itinere montes petunt ;
9.35.8inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam
Ciminiam penetratum . Romanus multis milibus Etruscorum
caesis , duodequadraginta signis militaribus captis ,
castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur . tum de
persequendo hoste agitari coeptum .
9.35.4
9.35.5
9.35.7
ch. 36
9.36.1
9.36.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.24 | Liv. 9.35.7 (English) | >>Liv. 9.36.6 |