Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.35.8 | Liv. 9.36.7 (English) | >>Liv. 9.37.2 |
9.36.4sed propius est uero praecipuum aliquid
fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit .
seruus ei dicitur comes unus fuisse , nutritus una
eoque haud ignarus linguae eiusdem ;
9.36.5nec quicquam aliud
proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat
naturam ac nomina principum in populis accepere , ne qua
inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent .
iere pastorali habitu , agrestibus telis , falcibus gaesisque binis
armati . sed neque commercium linguae nec uestis armorumue
habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide
quemquam externum Ciminios saltus intraturum .
usque
ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur ; ibi qui essent
fateri Romanum ausum ; introductumque in senatum consulis
9.36.8 uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi
hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum
exercitui dierum triginta praesto fore , si ea loca intrasset ,
iuuentutemque Camertium Umbrorum in armis paratam
imperio futuram .
haec cum relata consuli essent , impedimentis prima
uigilia praemissis , legionibus post impedimenta ire iussis
9.36.10ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitauit
stationibus hostium , quae extra saltum dispositae erant ;
et cum satis diu tenuisset hostem , in castra sese recepit
portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur .
postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat ; inde
contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit .
ingenti
iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum
cohortes , repente a principibus regionis eius concitatae ,
Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices praedarum
prope ipsi praedae fuerint .
9.36.6
9.36.7
9.36.9
9.36.11
9.36.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.35.8 | Liv. 9.36.7 (English) | >>Liv. 9.37.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)