ch. 38
9.38.1
dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius
Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. multa alia castella
uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere.
9.38.2per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem
senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum
adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum
agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde
reditus tutus ad naues esset, dulcedine, ut fit, praedae
longius progressi exciuere hostes.
9.38.3palatis per agros nemo
obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine
incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt
praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi
trepida multitudo ad naues compulsa est.
9.38.4profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae
terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes
tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladisque
imaginem Furculas Caudinas memorabant:
9.38.5eadem
temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios
deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum
iniquitatibus esse.
9.38.6iam gaudium inuidia quadam miscebatur,
quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad
Etruscos auertisset.
9.38.7itaque armis uirisque ad obterendum
C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam
per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem
non faciat.
9.38.8obuius iis consul fuit. dimicatum
proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et, cum
anceps caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos
uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque
militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit,
consulis ipsius uolnus.
9.38.9ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres
inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor
Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur,
dubium cuiquam erat.
9.38.10sed nec in Samnium nuntium
perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium
consulem satis fidebant.
9.38.11alter consul Fabius infestus priuatim
Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico,
legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus
censuit,
9.38.12qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate
mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret.
9.38.13profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent
adiecissentque orationem conuenientem mandatis,
consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam
acturus esset legatis recessit;
9.38.14nocte deinde silentio, ut mos
est, L. Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum
egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium
obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos
dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi
animo.
9.38.15Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit;
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem
diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis
cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno
eiusdem curiae fuerat principium.
9.38.16Macer Licinius tertia
etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam
eam curiam facit.