Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.38.4 | Liv. 9.38.14 (English) | >>Liv. 9.39.6 |
9.38.10sed nec in Samnium nuntium
perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium
consulem satis fidebant .
alter consul Fabius infestus priuatim
Papirio erat ; quae ne ira obstaret bono publico ,
legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus
censuit ,
9.38.12qui sua quoque eum , non publica solum auctoritate
mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret .
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent
adiecissentque orationem conuenientem mandatis ,
consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam
acturus esset legatis recessit ;
9.38.14nocte deinde silentio , ut mos
est , L . Papirium dictatorem dixit . cui cum ob animum
egregie uictum legati gratias agerent , obstinatum silentium
obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos
dimisit , ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi
animo .
Papirius C . Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit ;
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem
diffidit , quod Faucia curia fuit principium , duabus insignis
cladibus , captae urbis et Caudinae pacis , quod utroque anno
eiusdem curiae fuerat principium .
Macer Licinius tertia
etiam clade , quae ad Cremeram accepta est , abominandam
eam curiam facit .
9.38.11
9.38.13
9.38.15
9.38.16
ch. 39
9.39.1
9.39.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.38.4 | Liv. 9.38.14 (English) | >>Liv. 9.39.6 |