Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.37.10 | Liv. 9.38.5 (English) | >>Liv. 9.38.14 |
9.38.2per idem tempus et classis Romana a P . Cornelio , quem
senatus maritimae orae praefecerat , in Campaniam acta cum
adpulsa Pompeios esset , socii inde nauales ad depopulandum
agrum Nucerinum profecti , proximis raptim uastatis unde
reditus tutus ad naues esset , dulcedine , ut fit , praedae
longius progressi exciuere hostes .
palatis per agros nemo
obuius fuit , cum occidione occidi possent ; redeuntes agmine
incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt
praeda , partem etiam occiderunt ; quae superfuit caedi
trepida multitudo ad naues compulsa est .
profectio Q . Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae
terrorem fecerat , tam laetam famam in Samnium ad hostes
tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri ; cladisque
imaginem Furculas Caudinas memorabant :
9.38.5eadem
temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios
deductam , saeptam non hostium magis armis quam locorum
iniquitatibus esse .
iam gaudium inuidia quadam miscebatur ,
quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad
Etruscos auertisset .
itaque armis uirisque ad obterendum
C . Marcium consulem concurrunt , protinus inde Etruriam
per Marsos ac Sabinos petituri , si Marcius dimicandi potestatem
non faciat .
obuius iis consul fuit . dimicatum
proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et , cum
anceps caedes fuisset , aduersae tamen rei fama in Romanos
uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque
militum atque unum legatum et , quod insigne maxime fuit ,
consulis ipsius uolnus .
ob haec etiam aucta fama , ut solet , ingens terror patres
inuasit dictatoremque dici placebat ; nec , quin Cursor
Papirius diceretur , in quo tum summa rei bellicae ponebatur ,
dubium cuiquam erat .
9.38.3
9.38.4
9.38.6
9.38.7
9.38.8
9.38.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.37.10 | Liv. 9.38.5 (English) | >>Liv. 9.38.14 |