ch. 39
9.39.1
dictator postero die auspiciis repetitis
pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem
traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu
9.39.2lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militibus
in aciem copias eduxit. nec hostes detractare uisi
pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris
proelium inciperet, nox oppressit.
9.39.3quieti aliquamdiu nec
quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in
propinquo habuere.
9.39.4†nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est;
fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter
non tolerarunt pugnam;
9.39.5et ad Uadimonis lacum† Etrusci
lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis
nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt;
9.39.6tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte
emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa
ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa
est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua
gente uideretur dimicatio esse.
9.39.7nihil ab ulla parte mouetur
fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus
signa, fit ex secunda prima acies.
9.39.8ab ultimis deinde subsidiis
cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi
uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos
ordines peditum per arma, per corpora euaserint. ea uelut
noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum;
9.39.9secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera
multitudo tandem perrumpit ordines hostium.
9.39.10tunc uinci
pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel
dedere hi terga, etiam <ceteri> certiorem capessere fugam.
9.39.11ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum
fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo
impetu capta direptaque.