Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.38.13 | Liv. 9.39.5 (English) | >>Liv. 9.40.2 |
9.39.1
dictator postero die auspiciis repetitis
pertulit legem ; et profectus cum legionibus ad terrorem
traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu
9.39.2lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militibus
in aciem copias eduxit . nec hostes detractare uisi
pugnam . instructos deinde armatosque , cum ab neutris
proelium inciperet , nox oppressit .
quieti aliquamdiu nec
quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes , statiua in
propinquo habuere .
nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est ;
fusi tamen magis quam caesi hostes , quia coeptam acriter
non tolerarunt pugnam ;
9.39.5et ad Uadimonis lacum † Etrusci
lege sacrata coacto exercitu , cum uir uirum legisset , quantis
nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt ;
9.39.6tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte
emissa sint tela . gladiis pugna coepit et acerrime commissa
ipso certamine , quod aliquamdiu anceps fuit , accensa
est , ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua
gente uideretur dimicatio esse .
nihil ab ulla parte mouetur
fugae ; cadunt antesignani et , ne nudentur propugnatoribus
signa , fit ex secunda prima acies .
ab ultimis deinde subsidiis
cietur miles ; adeoque ad ultimum laboris ac periculi
uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos
ordines peditum per arma , per corpora euaserint . ea uelut
noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum ;
9.39.9secuta deinde impetum eorum , utcumque adfecta erat , cetera
multitudo tandem perrumpit ordines hostium .
9.39.3
9.39.4†
9.39.7
9.39.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.38.13 | Liv. 9.39.5 (English) | >>Liv. 9.40.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)