Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.4.5 | Liv. 9.4.14 (English) | >>Liv. 9.5.7 |
9.4.10equidem mortem
pro patria praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro
populo Romano legionibusque uel in medios me immittere
hostes paratus sum ;
9.4.11sed hic patriam uideo , hic quidquid
Romanarum legionum est ; quae nisi pro se ipsis ad mortem
ruere uolunt , quid habent quod morte sua seruent ?
9.4.12tecta
urbis , dicat aliquis , et moenia et eam turbam a qua urbs
incolitur . immo hercule produntur ea omnia deleto hoc
exercitu , non seruantur .
quis enim ea tuebitur ? imbellis
uidelicet atque inermis multitudo . tam hercule quam
a Gallorum impetu defendit .
an a Ueiis exercitum Camillumque
ducem implorabunt ? hic omnes spes opesque
sunt , quas seruando patriam seruamus , dedendo ad necem
patriam deserimus [ac prodimus ]. at foeda atque ignominiosa
deditio est .
sed ea caritas patriae est ut tam
ignominia eam quam morte nostra , si opus sit , seruemus .
subeatur ergo ista , quantacumque est , indignitas et pareatur
necessitati , quam ne di quidem superant . ite , consules ,
redimite armis ciuitatem , quam auro maiores uestri redemerunt .'
9.4.13
9.4.14
9.4.15
9.4.16
ch. 5
9.5.1
9.5.2
9.5.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.4.5 | Liv. 9.4.14 (English) | >>Liv. 9.5.7 |