Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.3.12 | Liv. 9.4.8 (English) | >>Liv. 9.4.16 |
9.4.5his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus
ferire ; si quid eorum displiceat , legatos redire ad se uetuit .
haec cum legatio renuntiaretur , tantus gemitus omnium
subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius
accepturi uiderentur , si nuntiaretur omnibus eo loco mortem
oppetendam esse .
cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere
tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent ,
L . Lentulus , qui tum princeps legatorum uirtute atque honoribus
erat ,
9.4.8'patrem meum ' inquit , 'consules , saepe audiui
memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem
senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis , quando nec fossa
ualloque ab ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi
essent et erumpere , si non sine magno periculo , tamen sine
certa pernicie possent .
quod si , illis ut decurrere ex Capitolio
armatis in hostem licuit , quo saepe modo obsessi in
obsidentes eruperunt , ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi
tantummodo cum hoste copia esset , non mihi paterni
animi indoles in consilio dando deesset .
equidem mortem
pro patria praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro
populo Romano legionibusque uel in medios me immittere
hostes paratus sum ;
9.4.11sed hic patriam uideo , hic quidquid
Romanarum legionum est ; quae nisi pro se ipsis ad mortem
ruere uolunt , quid habent quod morte sua seruent ?
9.4.12tecta
urbis , dicat aliquis , et moenia et eam turbam a qua urbs
incolitur . immo hercule produntur ea omnia deleto hoc
exercitu , non seruantur .
9.4.6
9.4.7
9.4.9
9.4.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.3.12 | Liv. 9.4.8 (English) | >>Liv. 9.4.16 |