Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.39.8 | Liv. 9.40.7 (English) | >>Liv. 9.40.17 |
9.40.3spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea
tectum . galeae cristatae , quae speciem magnitudini corporum
adderent . tunicae auratis militibus uersicolores ,
argentatis linteae candidae . his dextrum cornu datum :
9.40.4illi in sinistro consistunt . notus iam Romanis apparatus
insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum
militem esse debere ,
9.40.5non caelatum auro et argento sed ferro
et animis fretum : quippe illa praedam uerius quam arma
esse , nitentia ante rem , deformia inter sanguinem et uolnera .
uirtutem esse militis decus : et omnia illa uictoriam sequi et
ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse .
his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit .
dextro ipse cornu consistit , sinistro praefecit magistrum
equitum .
simul est concursum , ingens fuit cum hoste certamen ,
non segnius inter dictatorem et magistrum equitum
ab utra parte uictoria inciperet .
prior forte Iunius commouit
hostem , laeuo dextrum cornu , sacratos more Samnitium
milites eoque candida ueste et paribus candore armis insignes ;
eos se Orco mactare Iunius dictitans , cum intulisset
signa , turbauit ordines et haud dubie impulit aciem .
quod
ubi sensit dictator , 'ab laeuone cornu uictoria incipiet '
inquit 'et dextrum cornu , dictatoris acies , alienam pugnam
sequetur ,
9.40.11non partem maximam uictoriae trahet ?' concitat
milites ; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia
ducibus cedunt .
M . Ualerius a dextro , P . Decius ab laeuo
cornu , ambo consulares , ad equites in cornibus positos
euehuntur adhortatique eos , ut partem secum capesserent
decoris , in transuersa latera hostium incurrunt .
9.40.6
9.40.7
9.40.8
9.40.9
9.40.10
9.40.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.39.8 | Liv. 9.40.7 (English) | >>Liv. 9.40.17 |