9.40.18eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae
et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia
nec difficili uictoria dimicat.
9.40.19ipsum oppidum—nam ad
moenia uictor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem
exissent.
9.40.20praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae
amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis
consul praestantiore etiam quam dictator uictoria triumphans
urbem est inuectus;
9.40.21quin etiam deuictorum Samnitium
decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et
M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis
ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem
declarauit.
ch. 41
9.41.1
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus;
Decio collega datur. Ualerius praetor quartum
creatus.
9.41.2consules partiti prouincias; Etruria Decio, Samnium
Fabio euenit.
9.41.3profectus ad Nuceriam Alfaternam,
cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent,
aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
9.41.4cum
Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes
uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi
eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum
defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt.
9.41.5Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat.
Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere
atque indutias in quadraginta annos petere.
9.41.6Uolsiniensium
castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo
hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum
terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab
consule peteret.