Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.40.17 | Liv. 9.41.5 (English) | >>Liv. 9.41.15 |
9.41.1
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus ;
Decio collega datur . Ualerius praetor quartum
creatus .
consules partiti prouincias ; Etruria Decio , Samnium
Fabio euenit .
profectus ad Nuceriam Alfaternam ,
cum pacem petentes , quod uti ea cum daretur noluissent ,
aspernatus esset , oppugnando ad deditionem subegit .
cum
Samnitibus acie dimicatum . haud magno certamine hostes
uicti ; neque eius pugnae memoria tradita foret , ni Marsi
eo primum proelio cum Romanis bellassent . secuti Marsorum
defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt .
Decio quoque , alteri consuli , secunda belli fortuna erat .
Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere
atque indutias in quadraginta annos petere .
Uolsiniensium
castella aliquot ui cepit ; quaedam ex his diruit ne receptaculo
hostibus essent ; circumferendoque passim bello tantum
terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab
consule peteret .
ac de eo quidem nihil impetratum ;
indutiae annuae datae . stipendium exercitu Romano ab
hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem
exactae ; ea merces indutiarum fuit .
tranquillas res iam <in > Etruscis turbauit repentina
defectio Umbrorum , gentis integrae a cladibus belli , nisi
quod transitum exercitus ager senserat .
ii concitata omni
iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem
compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in
Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros , magnifice
de se ac contemptim de Romanis loquentes , iactarent .
quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum
est , ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro
Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit .
9.41.2
9.41.3
9.41.4
9.41.5
9.41.6
9.41.7
9.41.8
9.41.9
9.41.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.40.17 | Liv. 9.41.5 (English) | >>Liv. 9.41.15 |