Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.40.21 | Liv. 9.41.9 (English) | >>Liv. 9.41.17 |
9.41.6Uolsiniensium
castella aliquot ui cepit ; quaedam ex his diruit ne receptaculo
hostibus essent ; circumferendoque passim bello tantum
terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab
consule peteret .
ac de eo quidem nihil impetratum ;
indutiae annuae datae . stipendium exercitu Romano ab
hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem
exactae ; ea merces indutiarum fuit .
tranquillas res iam <in > Etruscis turbauit repentina
defectio Umbrorum , gentis integrae a cladibus belli , nisi
quod transitum exercitus ager senserat .
ii concitata omni
iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem
compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in
Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros , magnifice
de se ac contemptim de Romanis loquentes , iactarent .
quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum
est , ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro
Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit .
nec
Romae spernebatur Umbrorum bellum ; et ipsae minae
metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem
incolerent .
itaque legati ad Fabium consulem missi sunt ,
ut , si quid laxamenti a bello Samnitium esset , in Umbriam
propere exercitum duceret .
dicto paruit consul magnisque
itineribus ad Meuaniam , ubi tum copiae Umbrorum erant ,
perrexit .
repens aduentus consulis , quem procul Umbria in Samnio
bello alio occupatum crediderant , ita exterruit Umbros ut
alii recedendum ad urbes munitas , quidam omittendum bellum
censerent ;
9.41.7
9.41.8
9.41.9
9.41.10
9.41.11
9.41.12
9.41.13
9.41.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.40.21 | Liv. 9.41.9 (English) | >>Liv. 9.41.17 |