9.41.18non tamquam in uiros aut armatos
incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis,
deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique
milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen,
scutis magis quam gladiis geritur res;
9.41.19umbonibus incussaque
ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur
atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur
aciem.
9.41.20itaque inter ipsum certamen facta deditio est a
primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus
et ceteri Umbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione
in amicitiam accepti.
ch. 42
9.42.1
Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam
exercitum reduxit.
9.42.2itaque ei ob res tam feliciter gestas,
sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita
senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Uolumnius
consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante
imperium.
9.42.3Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab
L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit,
in quibusdam annalibus inuenio.
9.42.4creatus consul,
cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur,
Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli
decus penes alios esset.
9.42.5Uolumnium prouinciae haud paenituit. multa secunda
proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. praedae
erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat
militemque his artibus fecerat et periculi et laboris
auidum.
9.42.6Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium
exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit;
fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent
retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen
sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset.