Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.43.7 | Liv. 9.43.17 (English) | >>Liv. 9.43.26 |
9.43.13isque confestim
arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus
transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam
inuadit ,
9.43.14clamitans summum flagitium fore , si alterum exercitum
utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se
sui belli uindicarent decus .
qua impetum dederat , perrumpit
aciemque per mediam in castra hostium tendit et
uacua defensoribus capit atque incendit .
quae ubi flagrantia
Marcianus miles conspexit et hostes respexere , tum passim
fuga coepta Samnitium fieri ; sed omnia obtinet caedes nec
in ullam partem tutum perfugium est .
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules
dederant colligebantque in unum copias inuicem inter
se gratantes , cum repente uisae procul hostium nouae
cohortes , quae in supplementum scriptae fuerant , integrauere
caedem .
in quas nec iussu consulum nec signo
accepto uictores uadunt , malo tirocinio imbuendum Samnitem
clamitantes .
indulgent consules legionum ardori , ut
qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos
fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore .
nec eos opinio fefellit : omnes Samnitium copiae , ueteres
nouaeque , montes proximos fuga capiunt . eo et Romana
erigitur acies , nec quicquam satis tuti loci uictis est et de
iugis , quae ceperant , funduntur ; iamque una uoce omnes
pacem petebant .
tum trium mensum frumento imperato
et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum
pacis oratores missi .
Cornelius in Samnio relictus : Marcius de Hernicis
triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro
decreta est , quae ante templum Castoris posita est .
9.43.15
9.43.16
9.43.17
9.43.18
9.43.19
9.43.20
9.43.21
9.43.22
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.43.7 | Liv. 9.43.17 (English) | >>Liv. 9.43.26 |