9.42.10per Latinos populos custodiendi dantur, iussique
eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina
Q. Marcius Tremulus—hi enim iam creati erant—ad senatum
referre.
9.42.11id aegre passi Hernici; concilium populorum
omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum
uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum
omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.
ch. 43
9.43.1
in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui
motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his
Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum
foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu
missus.
9.43.2Marcio noui hostes—iam enim Anagninis Hernicisque
aliis bellum iussum erat—decernuntur.
9.43.3primo ita
omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter
9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per
aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret,
adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque
ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
9.43.5ceterum
Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac
uetusta gentis gloria fuit:
9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi,
trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias
ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt
bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
9.43.7ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum
de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem
accepit.
et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior
erat.