Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.43.14 | Liv. 9.43.24 (English) | >>Liv. 9.44.9 |
9.43.20nec eos opinio fefellit : omnes Samnitium copiae , ueteres
nouaeque , montes proximos fuga capiunt . eo et Romana
erigitur acies , nec quicquam satis tuti loci uictis est et de
iugis , quae ceperant , funduntur ; iamque una uoce omnes
pacem petebant .
tum trium mensum frumento imperato
et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum
pacis oratores missi .
Cornelius in Samnio relictus : Marcius de Hernicis
triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro
decreta est , quae ante templum Castoris posita est .
Hernicorum
tribus populis , Aletrinati Uerulano Ferentinati , quia
maluerunt quam ciuitatem , suae leges redditae conubiumque
inter ipsos , quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt ,
permissum .
Anagninis quique arma Romanis intulerant
ciuitas sine suffragii latione data : concilia conubiaque
adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione
interdictum .
eodem anno aedes Salutis a C . Iunio Bubulco censore
locata est , quam consul bello Samnitium uouerat . ab
eodem collegaque eius M . Ualerio Maximo uiae per agros
publica impensa factae .
et cum Carthaginiensibus eodem
anno foedus tertio renouatum legatisque eorum , qui ad id
uenerant , comiter munera missa .
9.43.21
9.43.22
9.43.23
9.43.24
9.43.25
9.43.26
ch. 44
9.44.1
9.44.2
9.44.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.43.14 | Liv. 9.43.24 (English) | >>Liv. 9.44.9 |