Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.42.7 | Liv. 9.43.6 (English) | >>Liv. 9.43.16 |
9.43.2Marcio noui hostes —iam enim Anagninis Hernicisque
aliis bellum iussum erat —decernuntur .
primo ita
omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter
9.43.4ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per
aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
alterius uterque consul ageret , Romamque is metus manaret ,
adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque
ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus .
ceterum
Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac
uetusta gentis gloria fuit :
9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi ,
trinis castris intra paucos dies exuti , triginta dierum indutias
ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt
bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis .
ab senatu ad Marcium reiecti , cui senatus consulto permissum
de Hernicis erat ; isque eam gentem in deditionem
accepit .
et in Samnio alter consul superior uiribus , locis impeditior
erat .
omnia itinera obsaepserant hostes saltusque
peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent ; neque
eos ,
9.43.9cum cottidie signa in aciem consul proferret , elicere ad
certamen poterat , satisque apparebat neque Samnitem certamen
praesens nec Romanum dilationem belli laturum .
aduentus Marci , qui Hernicis subactis maturauit collegae
uenire auxilio , moram certaminis hosti exemit .
nam ut
qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent
pares , coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil
crederent superesse spei , aduenientem incomposito agmine
Marcium adgrediuntur .
9.43.3
9.43.5
9.43.7
9.43.8
9.43.10
9.43.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.42.7 | Liv. 9.43.6 (English) | >>Liv. 9.43.16 |