ch. 45
9.45.1
P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus
Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos
de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum
est,
9.45.2nisi saepe bellum parantes pacem petissent
Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse:
nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint,
rebus standum esse.
9.45.3P. Sempronium consulem cum exercitu
breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent
animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum;
9.45.4decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo
anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne
praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus
redditum.
9.45.5ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos
annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana,
quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis
9.45.6Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope
gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat;
et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere
fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse
ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur;
9.45.7quod
quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus
licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint;
9.45.8quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena
necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis
iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;
9.45.9consulesque
ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a
castris hostium consederunt.
9.45.10Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos
imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis,
sine imperio trepidare.
9.45.11alius exeundum in aciem, alii
castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura
agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relictarum
excidia.
9.45.12itaque postquam inter multas sententias
una, quae omissa cura communium ad respectum suarum
quemque rerum uertit,
9.45.13est audita, ut prima uigilia diuersi
e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus <se>
in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu
accepere.
9.45.14palatis hostibus per agros prima luce Romani
signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat,
pleno gradu ad castra hostium tendunt;
9.45.15ceterum postquam
ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec
fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito
silentio moti metu insidiarum subsistunt.
9.45.16transgressi deinde
uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem
uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes,
ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant.
9.45.17post per
exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes
circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies
quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque
diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem
deletum.
9.45.18de Aequis triumphatum; exemploque
eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.
his populis foedus petentibus datum.