9.44.13ibi duo uictores exercitus
perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
signa militaria sex et uiginti capta et imperator Samnitium
Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.
9.44.14et Bouianum urbs postero die coepta oppugnari breui capitur
magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt.
9.44.15Minucium consulem, cum uolnere graui relatum in castra,
mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum
eius consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci
missus esset, Bouianum captum.
9.44.16eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus;
Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.
ch. 45
9.45.1
P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus
Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos
de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum
est,
9.45.2nisi saepe bellum parantes pacem petissent
Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse:
nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint,
rebus standum esse.
9.45.3P. Sempronium consulem cum exercitu
breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent
animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum;
9.45.4decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo
anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne
praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus
redditum.
9.45.5ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos
annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana,
quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis