Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.45.7 | Liv. 9.45.17 (English) | >>Liv. 9.46.9 |
9.45.14palatis hostibus per agros prima luce Romani
signis prolatis in acie consistunt et , ubi nemo obuius ibat ,
pleno gradu ad castra hostium tendunt ;
9.45.15ceterum postquam
ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec
fremitum consuetum castrorum animaduerterunt , insolito
silentio moti metu insidiarum subsistunt .
transgressi deinde
uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem
uestigiis sequi ; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes ,
ut in dilapsis passim , primo errorem faciebant .
post per
exploratores compertis hostium consiliis , ad singulas urbes
circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies
quinquaginta , omnia oppugnando , ceperunt ; quorum pleraque
diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem
deletum .
de Aequis triumphatum ; exemploque
eorum clades fuit , ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque .
his populis foedus petentibus datum .
9.45.16
9.45.17
9.45.18
ch. 46
9.46.1
9.46.2
9.46.3
9.46.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.45.7 | Liv. 9.45.17 (English) | >>Liv. 9.46.9 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)