9.45.15ceterum postquam
ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec
fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito
silentio moti metu insidiarum subsistunt.
9.45.16transgressi deinde
uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem
uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes,
ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant.
9.45.17post per
exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes
circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies
quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque
diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem
deletum.
9.45.18de Aequis triumphatum; exemploque
eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.
his populis foedus petentibus datum.
ch. 46
9.46.1
eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino
humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis
curulis fuit.
9.46.2inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret
aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi
nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse
se scriptum non facturum;
9.46.3quem aliquanto ante desisse
scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto
triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
9.46.4ceterum, id quod haud discrepat, contumacia
aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit;
9.46.5ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit
fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi
posset sciretur;
9.46.6aedem Concordiae in area Uolcani summa
inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi
Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum
more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse
templum dedicare.