Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.44.12 | Liv. 9.45.4 (English) | >>Liv. 9.45.14 |
9.45.1
P . Sulpicio Sauerrione P . Sempronio Sopho consulibus
Samnites , seu finem seu dilationem belli quaerentes , legatos
de pace Romam misere . quibus suppliciter agentibus responsum
est ,
9.45.2nisi saepe bellum parantes pacem petissent
Samnites , oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse :
nunc , quando uerba uana ad id locorum fuerint ,
rebus standum esse .
P . Sempronium consulem cum exercitu
breui in Samnio fore ; eum , ad bellum pacemne inclinent
animi , falli non posse ; comperta omnia senatui relaturum ;
9.45.4decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur . eo
anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne
praebito commeatu peragrasset , foedus antiquum Samnitibus
redditum .
ad Aequos inde , ueteres hostes , ceterum per multos
annos sub specie infidae pacis quietos , uersa arma Romana ,
quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis
9.45.6Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope
gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat ;
et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere
fetiales uenerant res repetitum , temptationem aiebant esse
ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur ;
9.45.7quod
quanto opere optandum foret , Hernicos docuisse , cum quibus
licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint ;
9.45.8quibus legendi quid mallent copia non fuerit , pro poena
necessariam ciuitatem fore . ob haec uolgo in conciliis
iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit ;
9.45.9consulesque
ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a
castris hostium consederunt .
9.45.3
9.45.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.44.12 | Liv. 9.45.4 (English) | >>Liv. 9.45.14 |