9.45.18de Aequis triumphatum; exemploque
eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.
his populis foedus petentibus datum.
ch. 46
9.46.1
eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino
humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis
curulis fuit.
9.46.2inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret
aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi
nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse
se scriptum non facturum;
9.46.3quem aliquanto ante desisse
scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto
triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
9.46.4ceterum, id quod haud discrepat, contumacia
aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit;
9.46.5ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit
fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi
posset sciretur;
9.46.6aedem Concordiae in area Uolcani summa
inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi
Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum
more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse
templum dedicare.
9.46.7itaque ex auctoritate senatus latum ad
populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut
9.46.8tribunorum plebei partis maioris dedicaret.—haud memorabilem
rem per se, nisi documentum sit aduersus superbiam
nobilium plebeiae libertatis, referam.
9.46.9ad collegam aegrum
uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium
adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset,
curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui