Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.45.14 | Liv. 9.46.5 (English) | >>Liv. 9.46.15 |
9.46.1
eodem anno Cn . Flauius Cn . filius scriba , patre libertino
humili fortuna ortus , ceterum callidus uir et facundus , aedilis
curulis fuit .
inuenio in quibusdam annalibus , cum appareret
aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi
nomen quia scriptum faceret , tabulam posuisse et iurasse
se scriptum non facturum ;
9.46.3quem aliquanto ante desisse
scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto
triumuiratibusque , nocturno altero , altero coloniae deducendae .
9.46.4ceterum , id quod haud discrepat , contumacia
aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit ;
9.46.5ciuile ius , repositum in penetralibus pontificum , euolgauit
fastosque circa forum in albo proposuit , ut quando lege agi
posset sciretur ;
9.46.6aedem Concordiae in area Uolcani summa
inuidia nobilium dedicauit ; coactusque consensu populi
Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire , cum
more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse
templum dedicare .
itaque ex auctoritate senatus latum ad
populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut
9.46.8tribunorum plebei partis maioris dedicaret .—haud memorabilem
rem per se , nisi documentum sit aduersus superbiam
nobilium plebeiae libertatis , referam .
ad collegam aegrum
uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium
adulescentium , qui ibi adsidebant , adsurrectum ei non esset ,
curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui
9.46.10anxios inuidia inimicos spectauit .—ceterum Flauium dixerat
aedilem forensis factio , Ap . Claudi censura uires nacta ,
qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat
et ,
9.46.2
9.46.7
9.46.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.45.14 | Liv. 9.46.5 (English) | >>Liv. 9.46.15 |