9.4.14an a Ueiis exercitum Camillumque
ducem implorabunt? hic omnes spes opesque
sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem
patriam deserimus [ac prodimus]. at foeda atque ignominiosa
deditio est.
9.4.15sed ea caritas patriae est ut tam
ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus.
9.4.16subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur
necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules,
redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri redemerunt.'
ch. 5
9.5.1
consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de
foedere uictor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri
posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
9.5.2itaque
non, ut uolgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere
pax Caudina sed per sponsionem facta est.
9.5.3quid enim aut
sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione
res transigitur, per quem populum fiat quo minus
legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum
a fetialibus porcus feriatur?
9.5.4spoponderunt consules, legati,
quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt
exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam
duorum fetialium non exstarent;
9.5.5et propter necessariam
foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati,
qui capite luerent, si pacto non staretur.
9.5.6tempus inde
statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.
redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut
uix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum
locum deducti essent, quorum ignauia foedius inde quam
uenissent abituri: