Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.5.3 | Liv. 9.5.12 (English) | >>Liv. 9.6.8 |
9.5.8alii alios
intueri ; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras
dextras obnoxiaque corpora hosti ; proponere sibimet ipsi
ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus
superbos et per armatos inermium iter ,
9.5.9inde foedi agminis
miserabilem uiam per sociorum urbes , reditum in patriam
ad parentes , quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes
uenissent :
9.5.10se solos sine uolnere , sine ferro , sine acie uictos ;
sibi non stringere licuisse gladios , non manum cum hoste
conferre ; sibi nequiquam arma , nequiquam uires , nequiquam
animos datos .
haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit , omnia
tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis .
iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum
exire iussi ; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti .
9.5.13tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque
detracta ; tantam <id > inter eos qui paulo ante [eos ]
exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem
fecit ,
9.5.14ut suae quisque condicionis oblitus ab illa
deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo
auerteret oculos .
9.5.11
9.5.12
ch. 6
9.6.1
9.6.2
9.6.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.5.3 | Liv. 9.5.12 (English) | >>Liv. 9.6.8 |