9.6.9adeo super maerorem pudor quidam fugere
conloquia et coetus hominum cogebat.
9.6.10postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes
9.6.11 ad finem Campanum prosequerentur reuertissent
uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo
sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo
silens ac prope mutum agmen incessisse;
9.6.12iacere indolem
illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere
salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere
quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc
ceruicibus iugum sub quod missi essent;
9.6.13habere Samnites
uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam;
cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod
multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,—
ch. 7
9.7.1
cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene
Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,
9.7.2dicitur
[Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum
etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse:
9.7.3silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et
surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis
ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse;
9.7.4aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus
flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque
pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem
memoriam fore;
9.7.5quippe suos quemque eorum animos habiturum,
ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non
ubique Samnitibus fore.
9.7.6iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum
audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam
periculi nuntius fuit.