Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.5.9 | Liv. 9.6.4 (English) | >>Liv. 9.7.2 |
9.6.1
primi consules prope seminudi sub iugum
missi ; tum ut quisque gradu proximus erat , ita ignominiae
obiectus ; tum deinceps singulae legiones .
circumstabant
armati hostes , exprobrantes eludentesque ; gladii etiam
plerisque intentati , et uolnerati quidam necatique , si uoltus
eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset .
ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per
hostium oculos , cum e saltu euasissent , etsi uelut ab inferis
extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt , tamen ipsa
lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit .
itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent , incerti
de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam
haud procul Capua omnium egena corpora humi prostrauerunt .
9.6.5quod ubi est Capuam nuntiatum , euicit miseratio
iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis .
confestim
insignia sua consulibus , [fasces , lictores ,] arma , equos , uestimenta ,
commeatus militibus benigne mittunt ;
9.6.7et uenientibus
Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus
iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur
officiis .
neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et
adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos
quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur
efficere poterant ;
9.6.9adeo super maerorem pudor quidam fugere
conloquia et coetus hominum cogebat .
postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes
9.6.11 ad finem Campanum prosequerentur reuertissent
uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo
sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent : adeo
silens ac prope mutum agmen incessisse ;
9.6.2
9.6.3
9.6.4
9.6.6
9.6.8
9.6.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.5.9 | Liv. 9.6.4 (English) | >>Liv. 9.7.2 |