Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.6.13 | Liv. 9.7.10 (English) | >>Liv. 9.8.4 |
9.7.7ad famam obsidionis dilectus haberi
coeptus erat ; dimissus deinde auxiliorum apparatus , postquam
deditionem tam foede factam acceperunt ; extemploque
sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam
luctus est .
tabernae circa forum clausae iustitiumque in
foro sua sponte coeptum prius quam indictum ; lati claui ,
anuli aurei positi ;
9.7.9paene maestior exercitu ipso ciuitas esse ;
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis
irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue
accipiendos .
quam concitationem animorum fregit aduentus
exercitus etiam iratis miserabilis . non enim tamquam in
patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum
9.7.11habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque
tectis abdiderunt , ut postero atque insequentibus diebus
nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet .
consules
in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum
senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum
causa .
Q . Fabium Ambustum dixerunt et P . Aelium
Paetum magistrum equitum ;
9.7.14quibus uitio creatis suffecti
M . Aemilius Papus dictator , L . Ualerius Flaccus magister
equitum . nec per eos comitia habita ; et quia taedebat
populum omnium magistratuum eius anni , res ad interregnum
rediit .
interreges Q . Fabius Maximus M . Ualerius
Coruus . is consules creauit Q . Publilium Philonem et
L . Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis ,
quod nulli ea tempestate duces clariores essent .
9.7.8
9.7.10
9.7.12
9.7.13
9.7.15
ch. 8
9.8.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.6.13 | Liv. 9.7.10 (English) | >>Liv. 9.8.4 |