9.6.13habere Samnites
uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam;
cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod
multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,—
ch. 7
9.7.1
cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene
Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,
9.7.2dicitur
[Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum
etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse:
9.7.3silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et
surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis
ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse;
9.7.4aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus
flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque
pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem
memoriam fore;
9.7.5quippe suos quemque eorum animos habiturum,
ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non
ubique Samnitibus fore.
9.7.6iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum
audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam
periculi nuntius fuit.
9.7.7ad famam obsidionis dilectus haberi
coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam
deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque
sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam
luctus est.
9.7.8tabernae circa forum clausae iustitiumque in
foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui,
anuli aurei positi;
9.7.9paene maestior exercitu ipso ciuitas esse;
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis
irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue
accipiendos.