Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.8.1 | Liv. 9.8.10 (English) | >>Liv. 9.9.4 |
9.8.6dedamur
per fetiales nudi uinctique ; exsoluamus religione populum ,
si qua obligauimus , ne quid diuini humaniue obstet quo
minus iustum piumque de integro ineatur bellum .
interea
consules exercitum scribere , armare , educere placet , nec
prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem
nostram perfecta erunt .
uos , di immortales , precor quaesoque ,
si uobis non fuit cordi Sp . Postumium T . Ueturium
consules cum Samnitibus prospere bellum gerere ,
9.8.9at uos
satis habeatis uidisse nos sub iugum missos , uidisse sponsione
infami obligatos , uidere nudos uinctosque hostibus
deditos , omnem iram hostium nostris capitibus excipientes ;
9.8.10nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite
gerere bellum uelitis , ut omnia ante nos consules bella gesta
sunt .'
quae ubi dixit ,
9.8.11tanta simul admiratio miseratioque uiri
incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse
Sp . Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset ,
9.8.12modo
miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes
supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis .
cum
omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam
eius pedibus irent , temptata paulisper intercessio est ab
L . Liuio et Q . Maelio tribunis plebis ,
9.8.14qui neque exsolui
religione populum aiebant deditione sua , nisi omnia Samnitibus
qualia apud Caudium fuissent restituerentur ,
9.8.15neque
se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum
populi Romani poenam ullam meritos esse , neque ad
extremum , cum sacrosancti essent , dedi hostibus uiolariue
posse .
9.8.7
9.8.8
9.8.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.8.1 | Liv. 9.8.10 (English) | >>Liv. 9.9.4 |