Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.7.12 | Liv. 9.8.6 (English) | >>Liv. 9.9.1 |
9.8.3'haud sum
ignarus ' inquit , 'consules , ignominiae non honoris causa
me primum excitatum iussumque dicere , non tamquam
senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae
pacis .
ego tamen , quando neque de noxa nostra
neque de poena rettulistis , omissa defensione , quae non difficillima
esset apud haud ignaros fortunarum humanarum
necessitatiumque , sententiam de eo de quo rettulistis paucis
peragam ; quae sententia testis erit mihine an legionibus
uestris pepercerim , cum me seu turpi seu necessaria sponsione
obstrinxi ;
9.8.5qua tamen , quando iniussu populi facta
est , non tenetur populus Romanus , nec quicquam ex ea
praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus .
dedamur
per fetiales nudi uinctique ; exsoluamus religione populum ,
si qua obligauimus , ne quid diuini humaniue obstet quo
minus iustum piumque de integro ineatur bellum .
interea
consules exercitum scribere , armare , educere placet , nec
prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem
nostram perfecta erunt .
uos , di immortales , precor quaesoque ,
si uobis non fuit cordi Sp . Postumium T . Ueturium
consules cum Samnitibus prospere bellum gerere ,
9.8.9at uos
satis habeatis uidisse nos sub iugum missos , uidisse sponsione
infami obligatos , uidere nudos uinctosque hostibus
deditos , omnem iram hostium nostris capitibus excipientes ;
9.8.10nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite
gerere bellum uelitis , ut omnia ante nos consules bella gesta
sunt .'
quae ubi dixit ,
9.8.11tanta simul admiratio miseratioque uiri
incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse
Sp . Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset ,
9.8.4
9.8.6
9.8.7
9.8.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.7.12 | Liv. 9.8.6 (English) | >>Liv. 9.9.1 |