Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.9.8 | Liv. 9.9.16 (English) | >>Liv. 9.10.6 |
9.9.13tridui iter expeditis erat ; interea in indutiis res fuisset ,
donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem
adferrent . ea demum sponsio esset quam populi iussu
spopondissemus .
sed neque uos tulissetis nec nos spopondissemus ;
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut
illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere
possent nequiquam eluderentur ,
9.9.15et nostrum exercitum eadem
quae impedierat fortuna expediret , uanam uictoriam uanior
inritam faceret pax , sponsio interponeretur quae neminem
praeter sponsorem obligaret .
quid enim uobiscum , patres
conscripti , quid cum populo Romano actum est ? quis
uos appellare potest , quis se a uobis dicere deceptum ?
hostis an ciuis ? hosti nihil spopondistis , ciuem neminem
spondere pro uobis iussistis .
nihil ergo uobis nec nobiscum
est quibus nihil mandastis , nec cum Samnitibus cum quibus
nihil egistis .
Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes
in id quod nostrum est , in id quod praestare possumus ,
corpora nostra et animos ; in haec saeuiant , in haec ferrum ,
in haec iras acuant .
quod ad tribunos attinet , consulite utrum
praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur ; nos
interim , T . Ueturi uosque ceteri , uilia haec capita , luendae sponsionis
feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma .'
9.9.14
9.9.16
9.9.17
9.9.18
9.9.19
ch. 10
9.10.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.9.8 | Liv. 9.9.16 (English) | >>Liv. 9.10.6 |