9.8.15neque
se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum
populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad
extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue
posse.
ch. 9
9.9.1
tum Postumius 'interea dedite' inquit 'profanos nos,
quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos
cum primum magistratu abierint,
9.9.2sed, se me audiatis,
priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam
ut intercalatae poenae usuram habeant.
9.9.3nam quod deditione
nostra negant exsolui religione populum, id istos
magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis
adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
9.9.4neque ego
infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera
sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas
religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego
quicquam sanciri posse quod populum teneat.
9.9.5an, si
eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis
Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes
nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis
et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium
esse?
9.9.6omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur;
quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum
populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si
senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum?
9.9.7di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis
uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit,
in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam forsitan
moueat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.