Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.8.13 | Liv. 9.9.7 (English) | >>Liv. 9.9.15 |
9.9.4neque ego
infitias eo , patres conscripti , tam sponsiones quam foedera
sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas
religiones fides humana colitur ; sed iniussu populi nego
quicquam sanciri posse quod populum teneat .
an , si
eadem superbia , qua sponsionem istam expresserunt nobis
Samnites , coegissent nos uerba legitima dedentium urbes
nuncupare , deditum populum Romanum uos tribuni diceretis
et hanc urbem , templa , delubra , fines , aquas Samnitium
esse ?
9.9.6omitto deditionem , quoniam de sponsione agitur ;
quid tandem , si spopondissemus urbem hanc relicturum
populum Romanum ? si incensurum ? si magistratus , si
senatum , si leges non habiturum ? si sub regibus futurum ?
9.9.7di meliora , inquis . atqui non indignitas rerum sponsionis
uinculum leuat ; si quid est in quo obligari populus possit ,
in omnia potest . et ne illud quidem , quod quosdam forsitan
moueat , refert , consul an dictator an praetor spoponderit .
9.9.8et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt , quibus non
fuit satis consules spondere , sed legatos , quaestores , tribunos
militum spondere coegerunt .
nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim ,
cum id nec consulis ius esset nec illis spondere
pacem quae mei non erat arbitrii , nec pro uobis qui nihil
mandaueratis possem .
nihil ad Caudium , patres conscripti ,
humanis consiliis gestum est ; di immortales et uestris et
hostium imperatoribus mentem ademerunt .
nec nos in
bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male
perdiderunt , dum uix locis quibus uicerant credunt , dum
quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre
festinant .
9.9.5
9.9.9
9.9.10
9.9.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.8.13 | Liv. 9.9.7 (English) | >>Liv. 9.9.15 |