Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Ca.2 Nep. Ca.3 () >>Nep. Att.1

ch. 3 Ca.3.1 In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit.

Ca.3.2 quarum studium etsi senior arripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile repeirri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. ab adulescentia confecit orationes.

Ca.3.3 senex historias scribere instituit. earum sunt libri septem. primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. in quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum.

Ca.3.4 atque haec omnia capitulatim sunt dicta. reliqua quoque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. in eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque [aut fierent aut] viderentur admiranda: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla doctrina.

Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.

Atticus



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Ca.2 Nep. Ca.3 () >>Nep. Att.1

Powered by PhiloLogic