ch. 4
Cim.4.1
Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam
in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta liberalitate,
cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut
numquam in eis custodem posuerit fructus servandi
gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque vellet frueretur.
Cim.4.2
semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret,
haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. saepe, cum aliquem offensum fortunae
videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit.
Cim.4.3
cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos
vidisset in foro, omnes ad se vocaret, quod facere
nullo die praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera,
nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes [mortuos], qui unde efferrentur non
reliquissent, suo sumptu extulit.
Cim.4.4
sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et mors acerba.
Lysander