Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Han.10 Nep. Han.11 () >>Nep. Han.12

ch. 11 Han.11.1 Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit.

Han.11.2 qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit.

Han.11.3 at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium atatim committere non dubitavit.

Han.11.4 horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.

Han.11.5 reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.

Han.11.6 postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt.

Han.11.7 sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Han.10 Nep. Han.11 () >>Nep. Han.12

Powered by PhiloLogic