ch. 5
Han.5.1
Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est. cum
aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro
Falerno ei se obiecit.
Han.5.2
hic clausus locorum angustiis
noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. namque
obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam
dispalatam immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi
extra vallum nemo sit ausus.
Han.5.3
hanc post rem gestam
non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum
equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum
in proelium fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterum
consulem, in Lucanis absens in insidias inductum
sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem,
apud Venusiam pari modo interfecit.
Han.5.4
longum est omnia enumerare proelia. quare hoc unum satis erit
dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit:
quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo
adversus eum post Cannensem pugnam in campo
castra posuit.