Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Iph.2 Nep. Iph.3 () >>Nep. Cha.1

ch. 3 Iph.3.1 Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui,

Iph.3.2 sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero civis fideque magna. quod cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est.

Iph.3.3 vixit ad senectutem placatis in se suorum civium animis. causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus.

Iph.3.4 Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia, is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem' inquit. id cum omnibus mirum videretur, at ille 'merito' inquit 'facio: nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater Atheniensem. '

Chabrias



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Iph.2 Nep. Iph.3 () >>Nep. Cha.1

Powered by PhiloLogic