ch. 1
Thr.1.1
Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se
virtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc
primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem
huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in
patriam amore.
Thr.1.2
nam quod multi voluerunt paucique
potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in
libertatem vindicaret.
Thr.1.3
sed nescio quo modo, cum eum
nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic
sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae
ille universa naturali quodam bono fecit lucri.
Thr.1.4
sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a
consilio ad vices rerum virtutemque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima
vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere
potest praedicare.
Thr.1.5
verum illud magnificentissimum
factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta
tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello
parserat fortuna, partim patria expulissent partim
interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio
bellum iis indixit.