Praefatio
ch. 1
praef.1.1
Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus
scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus
commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis
cantasse.
praef.1.2
sed hi erunt fere, qui expertes litterarum
Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus
conveniat, putabunt.
praef.1.3
ii si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum
institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum
virtutibus exponendis mores eorum secutos.
praef.1.4
neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro,
sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum
cives eius eodem uterentur instituto. at id quidem
nostris moribus nefas habetur. laudi in Creta ducitur
adulescentulis quam plurimos habuisse amatores. nulla
Lacedaemoni vidua tam est nobilis, quae non ad cenam
eat [mercede] condictam.
praef.1.5
magnis in laudibus tota fere
fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero
prodire ac populo esse spectaculo nemini in eisdem
gentibus fuit turpitudini. quae omnia apud nos partim
infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur.
praef.1.6
contra ea pleraque nostris moribus sunt
decora, quae apud illos turpia putantur. quem enim
Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? aut
cuius non mater familias primum locum tenet aedium
atque in celebritate versatur?
praef.1.7
quod multo fit aliter
in Graecia. nam neque in convivium adhibetur nisi
propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte
aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
praef.1.8
sed hic plura persequi cum magnitudo voluminis prohibet, tum
festinatio, ut ea explicem, quae exorsus sum. quare
ad propositum veniemus et in hoc exponemus libro
de vita excellentium imperatorum.