ch. 1
Ham.1.1
Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis,
primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse
coepit exercitii.
Ham.1.2
cum ante eius adventum et mari et
terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi
affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi
dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit
semperque superior discessit. quo facto, cum paene
omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic
defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur.
Ham.1.3
interim Karthaginienses classe apud insulas Aegates
a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt
belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt
Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate,
tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non
Ham.1.4
posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret,
si paulum modo res essent refectae, bellum renovare
Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.
Ham.1.5
hoc consilio pacem
conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui
Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut
succumbente patria ipse periturum se potius dixerit,
quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim
suae esse virtutis arma a patria accepta adversus
hostes adversariis tradere. huius pertinaciae cessit
Catulus.