Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.103 Plin. Nat. 10.104 (English) >>Plin. Nat. 10.105

10.104

sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, corvus et chloreus noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae et ceterae minores aves, rursus cum trochilo mustela et cornix, turtur et pyrallis, ichneumones vespae et phalangia

-- --

aranei, aquaticae brenthos et gavia et harpe, harpe et triorchis accipiter, sorices et ardiolae invicem fetibus insidiantes, - (aegithus avis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo pavet, ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) - volpes et milui, angues et mustelae et sues. aesalon vocatur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus. invicem haec catulos eius ipsamque vellit; quod ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem. et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores spinae devorantes, aegithum vero in tantum, ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo veneficiis infament. dissident thoes et leones, et minima aeque ac maxima. formicosam arborem urucae cavent. librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae tantaque vi morsu cerebrum adprehendit, ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem

-- --

pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.103 Plin. Nat. 10.104 (English) >>Plin. Nat. 10.105

Powered by PhiloLogic