Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.12 Plin. Nat. 10.13 (English) >>Plin. Nat. 10.14

10.13

coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta. mutat autem et vocem. procedit vere, occultatur caniculae ortu, inter quae parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi

-- --

putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minutae quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal. educat ergo subditum adulterato feta nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepererit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. nulla tunc avium suavitate carnis comparatur illi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.12 Plin. Nat. 10.13 (English) >>Plin. Nat. 10.14

Powered by PhiloLogic