Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.14 Plin. Nat. 10.15 (English) >>Plin. Nat. 10.16

10.15

volucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut enim aduncos ungues habent aut digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere aves. aduncos ungues habentia carne tantum vescuntur ex parte magna; cornices et alio pabulo, ut quae

-- --

duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, donec quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut athenis; inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. praeterea sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit. ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt, sicut et corvi, qui et ipsi non carne tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa crannonem quidem thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.14 Plin. Nat. 10.15 (English) >>Plin. Nat. 10.16

Powered by PhiloLogic