Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.15 Plin. Nat. 10.16 (English) >>Plin. Nat. 10.17

10.16

diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo.

corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. aristoteles negat: non hercule magis quam in aegypto ibim, sed illam exosculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse.

-- --

corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. nam cum medi hospites occisi sunt, omnes e peloponneso et attica regione volaverunt. pessima eorum significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 10.15 Plin. Nat. 10.16 (English) >>Plin. Nat. 10.17

Powered by PhiloLogic